

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 14: Versus 18
Et coeperunt,etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suae vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam coelestia diligit, etiamsi ad coelestia se tendere dicat.Villam emi.Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quaeritur, scilicet substantia corporis.[AUG.]In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum.Rogo te.Dum dicit:Rogo te, habe me excusatum,humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.